A.D. Vienne H 3 855

21 septembre 1289

Cum inter preceptorem domus Hospitalis de Alneia ex una parte et Mauricium dominum de Bellavilla militem ex altera contentio verteretur eo quod dictus preceptor se plegiaverat contra dictum quod idem dominus faciebat eidem tort et force de novo capiendo quendam latronem in burgo hospitalis juxta Montem Acutum, in quo burgo alta justicia ad ipsum preceptorem nertinebat, ut dicebat. Item quod dominus in contratium asserens se contra plegiasset et postmodum dicte partes voluissent et concordassent quod inquireretur qui eorum melius casus alte justicie cum evenerant explectasset, et quod illi qui dictos casus melius explectasset, sesinam alte justicie reportaret. Inquesta enim super hiis facta utraque partium predictarum, in assisia presenti que fuit apud Rocham super Yonem anno Domini M°CC octuagesimo nono, die mercurii in festo Beati Mathei apostoli, predicta inquesta publice lecta, judicium fuit dictum preceptorem casus alte justicie in loco predicto melius explectasse et ipsum preceptorem sesinam alte justicie in dicto loco habere debere. Quam sesinam eidem preceptori reddidimus et adjudica vimus per judicium curie nostre. Actum anno et die predictis et in assisia supradicta. Original parchemin [scellé sur simple queue].

86_FONTENAY_020.jpg
86_FONTENAY_021.jpg

Citation

“A.D. Vienne H 3 855,” IDeAL, accessed May 2, 2024, https://ideal.irht.cnrs.fr/document/19035.